Rozmiar: 15909 bajtów

CLXXXI.

1342, August 4. Breslau.

Bischof Preczlaw von Breslau lässt den Parochianen von Frankenberg den Gehorsam gegen den Bruder Seidelmann, als Pfarrer, einschärfen.

Preczlaus dei et apostolice sedis providentia episcopus Wratislaviensis discretis viris ecclesiarum rectoribus vel eorum vices gerentibus . . in Frankinstein et . . in Pomerio salutem in domino. Quamvis nos principalis executor super gratia facta Johanni de Luckow in forma pau­perum, honorabiles viros et fratres nostros dominum Apeczconem scolasticum, Nicolaum de Panwicz et Jacobum de Bosonio canonicos Wratislavienses, donec ad nos revocaremus nostros deputassemus subexecutores, quia tamen predictus Johannes pauper clericus, constitutus coram nobis, cessit liti sponte, non coactus, nec per errorem asserens, beneficium in Frankinberg vir­tute sue gratie sibi non deberi, quare in virtute sancte obedientie vobis et cuilibet vestrum districte mandamus, quatenus recedentes ad ecclesiam predictam in Frankinberg, auctoritate nostra parrochianis omnibus et singulis mandetis, ut fratri Sidilmanno, dudum vacante sede per administratores de dicta ecclesia investito, pareant tamquam vero eorum plebano vel rectori et intendant sibi etiam de fructibus et nulli alteri respondeant predicte ecclesie integraliter et ex toto. Datum in Wratislavia pridie Nonas Augusti anno domini millesimo CCC°. XL secundo.

Transsumt desselben Bischofs von 1347, März 3.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów